Загрузка...

AI-разбор доступен после входа

Суть книги, пересказ, главный конфликт, ключевые идеи, вывод, кому полезна, главные темы, персонажи и цитаты можно получить после входа в BookRa.

auto_awesomeПолучить AI-разбор

О книге

Дата написания1970-01-01
Язык книгиla
Возрастное ограничение0+

Читать онлайн

Страница 4 из 21

XIX

Mater saeva Cupidinum Thebanaeque iubet me Semelae puer Et lasciva Licentia Finitis animum reddere amoribus. Urit me Glycerae nitor, 5 Splendentis Pario marmore purius; Urit grata protervitas Et voltus nimium lubricus adspici. In me tota ruens Venus Cyprum deseruit, nec patitur Scythas 10 Et versis animosum equis Parthum dicere nec quae nihil attinent. Hic vivum mihi caespitem, hic Verbenas, pueri, ponite turaque Bimi cum patera meri: 15 Mactata veniet lenior hostia.

XX

Vile potabis modicis Sabinum Cantharis, Graeca quod ego ipse testa Conditum levi, datus in theatro Cum tibi plausus, Care Maecenas eques, ut paterni 5 Fluminis ripae simul et iocosa Redderet laudes tibi Vaticani Montis imago. Caecubum et prelo domitam Caleno Tu bibes uvam: mea nec Falernae 10 Temperant vites neque Formiani Pocula colles.

XXI

Dianam tenerae dicite virgines, Intonsum, pueri, dicite Cynthium Latonamque supremo Dilectam penitus Iovi. Vos laetam fluviis et nemorum coma, 5 Quaecumque aut gelido prominet Algido, Nigris aut Erymanthi Silvis aut viridis Cragi; Vos Tempe totidem tollite laudibus Natalemque, mares, Delon Apollinis 10 Insignemque pharetra Fraternaque umerum lyra. Hic bellum lacrimosum, hic miseram famem Pestemque a populo et principe Caesare in Persas atque Britannos 15 Vestra motus aget prece.

XXII

Integer vitae scelerisque purus Non eget Mauris iaculis neque arcu Nec venenatis gravida sagittis, Fusce, pharetra, Sive per Syrtis iter aestuosas, 5 Sive facturus per inhospitalem Caucasum vel quae loca fabulosus Lambit Hydaspes. Namque me silva lupus in Sabina, Dum meam canto Lalagen et ultra 10 Terminum curis vagor expeditis, Fugit inermem, Quale portentum neque militaris Daunias latis alit aesculetis Nec Iubae tellus generat, leonum 15 Arida nutrix. Pone me pigris ubi nulla campis Arbor aestiva recreatur aura, Quod latus mundi nebulae malusque Iuppiter urget; 20 Pone sub curru nimium propinqui Solis in terra domibus negata: Dulce ridentem Lalagen amabo, Dulce loquentem.

XXIII

Vitas hinuleo me similis, Chloe, Quaerenti pavidam montibus aviis Matrem non sine vano Aurarum et siluae metu. Nam seu mobilibus veris inhorruit 5 Adventus foliis, seu virides rubum Dimovere lacertae, Et corde et genibus tremit. Atqui non ego te tigris ut aspera Gaetulusve leo frangere persequor: 10 Tandem desine matrem Tempestiva sequi viro.

XXIV

Quis desiderio sit pudor aut modus Tam cari capitis? Praecipe lugubris Cantus, Melpomene, cui liquidam pater Vocem cum cithara dedit. Ergo Quintilium perpetuus sopor 5 Urget! Cui Pudor et Iustitiae soror, Incorrupta Fides, nudaque Veritas Quando ullum inveniet parem? Multis ille bonis flebilis occidit, Nulli flebilior quam tibi, Vergili. 10 Tu frustra pius heu non ita creditum Poscis Quintilium deos. Quid? si Threicio blandius Orpheo Auditam moderere arboribus fidem, Num vanae redeat sanguis imagini, 15 Quam virga semel horrida, Non lenis precibus fata recludere, Nigro compulerit Mercurius gregi? Durum: sed levius fit patientia, Quidquid corrigerest nefas. 20

XXV

Parcius iunctas quatiunt fenestras Iactibus crebris iuvenes protervi, Nec tibi somnos adimunt, amatque Ianua limen, Quae prius multum facilis movebat 5 Cardines. Audis minus et minus iam: 'Me tuo longas pereunte noctes, Lydia, dormis?' Invicem moechos anus arrogantis Flebis in solo levis angiportu, 10 Thracio bacchante magis sub inter- lunia vento, Cum tibi flagrans amor et libido, Quae solet matres furiare equorum, Saeviet circa iecur ulcerosum, 15 Non sine questu, Laeta quod pubes hedera virenti Gaudeat pulla magis atque myrto, Aridas frondes hiemis sodali Dedicet Hebro. 20

XXVI

Musis amicus tristitiam et metus Tradam protervis in mare Creticum Portare ventis, quis sub Arcto Rex gelidae metuatur orae, Quid Tiridaten terreat, unice 5 Securus. O quae fontibus integris Gaudes, apricos necte flores, Necte meo Lamiae coronam, Pimplei dulcis. Nil sine te mei Prosunt honores: hunc fidibus novis, 10 Hunc Lesbio sacrare plectro Teque tuasque decet sorores.

XXVII

Natis in usum laetitiae scyphis Pugnare Thracumst: tollite barbarum Morem, verecundumque Bacchum Sanguineis prohibete rixis. Vino et lucernis Medus acinaces 5 Immane quantum discrepat: impium Lenite clamorem, sodales, Et cubito remanete presso. Voltis severi me quoque sumere Partem Falerni? Dicat Opuntiae 10 Frater Megillae quo beatus Volnere, qua pereat sagitta. Cessat voluntas? Non alia bibam Mercede. Quae te cumque domat Venus, Non erubescendis adurit 15 Ignibus ingenuoque semper Amore peccas. Quidquid habes, age, Depone tutis auribus. A miser, Quanta laborabas Charybdi, Digne puer meliore flamma! 20 Quae saga, quis te solvere Thessalis Magus venenis, quis poterit deus? Vix inligatum te triformi Pegasus expediet Chimaera.

Страница 4 из 21

Вам также может понравиться

Страница 1 из 5

Назад125Далее