Загрузка...

AI-разбор доступен после входа

Суть книги, пересказ, главный конфликт, ключевые идеи, вывод, кому полезна, главные темы, персонажи и цитаты можно получить после входа в BookRa.

auto_awesomeПолучить AI-разбор

О книге

Дата написания1970-01-01
Язык книгиla
Возрастное ограничение0+

Читать онлайн

Страница 5 из 21

XXVIII

Te maris et terrae numeroque carentis arenae Mensorem cohibent, Archyta, Pulveris exigui prope litus parva Matinum Munera, nec quicquam tibi prodest Aerias temptasse domos animoque rotundum 5 Percurrisse polum morituro. Occidit et Pelopis genitor, conviva deorum, Tithonusque remotus in auras Et Iovis arcanis Minos admissus, habentque Tartara Panthoiden iterum Orco 10 Demissum, quamvis clipeo Troiana refixo Tempora testatus nihil ultra Nervos atque cutem morti concesserat atrae, Iudice te non sordidus auctor Naturae verique. Sed omnes una manet nox 15 Et calcanda semel via leti. Dant alios Furiae torvo spectacula Marti, Exitiost avidum mare nautis; Mixta senum ac iuvenum densentur funera; nullum Saeva caput Proserpina fugit: 20 Me quoque devexi rapidus comes Orionis Illyricis Notus obruit undis. At tu, nauta, vagae ne parce malignus arenae Ossibus et capiti inhumato Particulam dare: sic, quodcumque minabitur Eurus 25 Fluctibus Hesperiis, Venusinae Plectantur silvae te sospite, multaque merces, Unde potest, tibi defluat aequo Ab Iove Neptunoque sacri custode Tarenti. Neglegis immeritis nocituram 30 Postmodo te natis fraudem committere? Fors et Debita iura vicesque superbae Te maneant ipsum: precibus non linquar inultis, Teque piacula nulla resolvent. Quamquam festinas, non est mora longa; licebit 35 Iniecto ter pulvere curras.

XXIX

Icci, beatis nunc Arabum invides Gazis et acrem militiam paras Non ante devictis Sabaeae Regibus, horribilique Medo Nectis catenas? Quae tibi virginum 5 Sponso necato barbara serviet? Puer quis ex aula capillis Ad cyathum statuetur unctis, Doctus sagittas tendere Sericas Arcu paterno? Quis neget arduis 10 Pronos relabi posse rivos Montibus et Tiberim reverti, Cum tu coemptos undique nobilis Libros Panaeti Socraticam et domum Mutare loricis Hiberis, 15 Pollicitus meliora, tendis ?

XXX

O Venus, regina Cnidi Paphique, Sperne dilectam Cypron et vocantis Ture te multo Glycerae decoram Transfer in aedem. Fervidus tecum puer et solutis 5 Gratiae zonis properentque Nymphae Et parum comis sine te Iuventas Mercuriusque.

XXXI

Quid dedicatum poscit Apollinem Vates? Quid orat, de patera novum Fundens liquorem? Non opimae Sardiniae segetes feracis, Non aestuosae grata Calabriae 5 Armenta, non aurum aut ebur Indicum, Non rura, quae Liris quieta Mordet aqua taciturnus amnis. Premant Calena falce quibus dedit Fortuna vitem, dives et aureis 10 Mercator exsiccet culullis Vina Syra reparata merce, Dis carus ipsis, quippe ter et quater Anno revisens aequor Atlanticum Impune. Me pascunt olivae, 15 Me cichorea levesque malvae. Frui paratis et valido mihi, Latoe, dones et precor integra Cum mente nec turpem senectam Degere nec cithara carentem. 20

XXXII

Poscimur. Siquid vacui sub umbra Lusimus tecum, quod et hunc in annum Vivat et pluris, age dic Latinum, Barbite, carmen, Lesbio primum modulate civi, 5 Qui ferox bello tamen inter arma, Sive iactatam religarat udo Litore navim, Liberum et Musas Veneremque et illi Semper haerentem puerum canebat, 10 Et Lycum nigris oculis nigroque Crine decorum. O decus Phoebi et dapibus supremi Grata testudo Iovis, o laborum Dulce lenimen, mihi cumque salve 15 Rite vocanti!

XXXIII

Albi, ne doleas plus nimio memor Immitis Glycerae, neu miserabilis Decantes elegos, cur tibi iunior Laesa praeniteat fide. Insignem tenui fronte Lycorida 5 Cyri torret amor, Cyrus in asperam Declinat Pholoen; sed prius Apulis Iungentur capreae lupis Quam turpi Pholoe peccet adultero. Sic visum Veneri, cui placet impares 10 Formas atque animos sub iuga aenea Saevo mittere cum ioco. Ipsum me melior cum peteret Venus, Grata detinuit compede Myrtale Libertina, fretis acrior Hadriae 15 Curvantis Calabros sinus.

XXXIV

Parcus deorum cultor et infrequens, Insanientis dum sapientiae Consultus erro, nunc retrorsum Vela dare atque iterare cursus Cogor relictos. Namque Diespiter, 5 Igni corusco nubila dividens Plerumque, per purum tonantis Egit equos volucremque currum, Quo bruta tellus et vaga flumina, Quo Styx et invisi horrida Taenari 10 Sedes Atlanteusque finis Concutitur. Valet ima summis Mutare et insignem attenuat deus, Obscura promens; hinc apicem rapax Fortuna cum stridore acuto 15 Sustulit, hic posuisse gaudet.

XXXV

O diva, gratum quae regis Antium, Praesens vel imo tollere de gradu Mortale corpus vel superbos Vertere funeribus triumphos, Te pauper ambit sollicita prece 5 Ruris colonus, te dominam aequoris Quicumque Bithyna lacessit Carpathium pelagus carina. Te Dacus asper, te profugi Scythae Urbesque gentesque et Latium ferox 10 Regumque matres barbarorum et Purpurei metuunt tyranni, Iniurioso ne pede proruas Stantem columnam, neu populus frequens Ad arma cessantis, ad arma 15 Concitet imperiumque frangat. Te semper anteit saeva Necessitas, Clavos trabalis et cuneos manu Gestans aena, nec severus Uncus abest liquidumque plumbum. 20 Te Spes et albo rara Fides colit Velata panno, nec comitem abnegat, Utcumque mutata potentis Veste domos inimica linquis. At volgus infidum et meretrix retro 25 Periura cedit, diffugiunt cadis Cum faece siccatis amici Ferre iugum pariter dolosi. Serves iturum Caesarem in ultimos Orbis Britannos et iuvenum recens 30 Examen Eois timendum Partibus Oceanoque rubro. Eheu cicatricum et sceleris pudet Fratrumque. Quid nos dura refugimus Aetas? quid intactum nefasti Liquimus? unde manum iuventus 35 Metu deorum continuit? quibus Pepercit aris? O utinam nova Incude diffingas retusum in Massagetas Arabasque ferrum! 40

Страница 5 из 21

Вам также может понравиться

Страница 1 из 5

Назад125Далее